Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 29:1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
Pro 29:2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
Pro 29:3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
Pro 29:4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
Pro 29:5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
Pro 29:6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
Pro 29:7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
Pro 29:8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
Pro 29:9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
Pro 29:10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
Pro 29:11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
Pro 29:12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
Pro 29:13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
Pro 29:14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
Pro 29:15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
Pro 29:16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
Pro 29:17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
Pro 29:18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
Pro 29:19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
Pro 29:20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
Pro 29:21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
Pro 29:22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
Pro 29:23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
Pro 29:24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
Pro 29:25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
Pro 29:26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
Pro 29:27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 29 — Additional Translations: