Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 28:1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
Pro 28:2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
Pro 28:3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
Pro 28:4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
Pro 28:5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
Pro 28:6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
Pro 28:7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
Pro 28:8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
Pro 28:9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
Pro 28:10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
Pro 28:11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
Pro 28:12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
Pro 28:13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
Pro 28:14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
Pro 28:15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
Pro 28:16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
Pro 28:17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
Pro 28:18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
Pro 28:19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
Pro 28:20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
Pro 28:21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
Pro 28:22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
Pro 28:23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
Pro 28:24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
Pro 28:25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
Pro 28:26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
Pro 28:27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
Pro 28:28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 28 — Additional Translations: