Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 25:1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
Pro 25:2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
Pro 25:3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
Pro 25:4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
Pro 25:5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
Pro 25:6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
Pro 25:7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
Pro 25:8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
Pro 25:9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
Pro 25:10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
Pro 25:11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
Pro 25:12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
Pro 25:13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
Pro 25:14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
Pro 25:15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
Pro 25:16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
Pro 25:17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
Pro 25:18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
Pro 25:19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
Pro 25:20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
Pro 25:21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
Pro 25:22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
Pro 25:23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
Pro 25:24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Pro 25:25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
Pro 25:26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
Pro 25:27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
Pro 25:28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 25 — Additional Translations: