Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 24:1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Pro 24:2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
Pro 24:3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
Pro 24:4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
Pro 24:5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
Pro 24:6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
Pro 24:7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
Pro 24:8qui cogitat malefacere stultus vocabitur
Pro 24:9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
Pro 24:10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
Pro 24:11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
Pro 24:12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
Pro 24:13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
Pro 24:14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
Pro 24:15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
Pro 24:16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
Pro 24:17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
Pro 24:18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
Pro 24:19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
Pro 24:20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
Pro 24:21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
Pro 24:22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
Pro 24:23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
Pro 24:24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
Pro 24:25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
Pro 24:26labia deosculabitur qui recta verba respondet
Pro 24:27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
Pro 24:28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
Pro 24:29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
Pro 24:30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
Pro 24:31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
Pro 24:32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
Pro 24:33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
Pro 24:34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 24 — Additional Translations: