Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 23:1quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
Pro 23:2et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
Pro 23:3ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
Pro 23:4noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
Pro 23:5ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
Pro 23:6ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
Pro 23:7quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
Pro 23:8cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Pro 23:9in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
Pro 23:10ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
Pro 23:11propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
Pro 23:12ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
Pro 23:13noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
Pro 23:14tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
Pro 23:15fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
Pro 23:16et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
Pro 23:17non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
Pro 23:18quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
Pro 23:19audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
Pro 23:20noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
Pro 23:21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
Pro 23:22audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
Pro 23:23veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
Pro 23:24exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
Pro 23:25gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
Pro 23:26praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
Pro 23:27fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
Pro 23:28insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
Pro 23:29cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
Pro 23:30nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
Pro 23:31ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
Pro 23:32sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
Pro 23:33oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
Pro 23:34et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
Pro 23:35et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 23 — Additional Translations: