Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 21:1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
Pro 21:2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
Pro 21:3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
Pro 21:4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
Pro 21:5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
Pro 21:6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
Pro 21:7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
Pro 21:8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
Pro 21:9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Pro 21:10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
Pro 21:11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
Pro 21:12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
Pro 21:13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
Pro 21:14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
Pro 21:15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
Pro 21:16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
Pro 21:17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
Pro 21:18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
Pro 21:19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
Pro 21:20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
Pro 21:21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
Pro 21:22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
Pro 21:23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
Pro 21:24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
Pro 21:25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
Pro 21:26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
Pro 21:27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
Pro 21:28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
Pro 21:29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
Pro 21:30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
Pro 21:31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 21 — Additional Translations: