Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 20:1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
Pro 20:2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Pro 20:3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Pro 20:4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Pro 20:5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Pro 20:6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Pro 20:7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
Pro 20:8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Pro 20:9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Pro 20:10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Pro 20:11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Pro 20:12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Pro 20:13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Pro 20:14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Pro 20:15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Pro 20:16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
Pro 20:17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Pro 20:18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Pro 20:19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Pro 20:20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Pro 20:21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
Pro 20:22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Pro 20:23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Pro 20:24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
Pro 20:25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Pro 20:26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
Pro 20:27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Pro 20:28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Pro 20:29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Pro 20:30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 20 — Additional Translations: