Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 2:1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
Pro 2:2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
Pro 2:3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
Pro 2:4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
Pro 2:5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
Pro 2:6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
Pro 2:7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
Pro 2:8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
Pro 2:9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
Pro 2:10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
Pro 2:11consilium custodiet te prudentia servabit te
Pro 2:12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
Pro 2:13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
Pro 2:14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Pro 2:15quorum viae perversae et infames gressus eorum
Pro 2:16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
Pro 2:17et relinquit ducem pubertatis suae
Pro 2:18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
Pro 2:19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
Pro 2:20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
Pro 2:21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
Pro 2:22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 2 — Additional Translations: