Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 19:1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
Pro 19:2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
Pro 19:3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
Pro 19:4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
Pro 19:5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
Pro 19:6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
Pro 19:7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
Pro 19:8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
Pro 19:9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
Pro 19:10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
Pro 19:11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
Pro 19:12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
Pro 19:13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
Pro 19:14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
Pro 19:15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
Pro 19:16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
Pro 19:17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
Pro 19:18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
Pro 19:19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
Pro 19:20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
Pro 19:21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
Pro 19:22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
Pro 19:23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
Pro 19:24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
Pro 19:25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
Pro 19:26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
Pro 19:27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
Pro 19:28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
Pro 19:29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 19 — Additional Translations: