Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 18:1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
Pro 18:2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
Pro 18:3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
Pro 18:4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
Pro 18:5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
Pro 18:6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
Pro 18:7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
Pro 18:8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
Pro 18:9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
Pro 18:10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
Pro 18:11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
Pro 18:12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
Pro 18:13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
Pro 18:14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
Pro 18:15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
Pro 18:16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
Pro 18:17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
Pro 18:18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
Pro 18:19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
Pro 18:20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
Pro 18:21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
Pro 18:22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
Pro 18:23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
Pro 18:24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 18 — Additional Translations: