Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
Pro 17:1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
Pro 17:2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
Pro 17:3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
Pro 17:4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
Pro 17:5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
Pro 17:6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
Pro 17:7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
Pro 17:8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
Pro 17:9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
Pro 17:10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
Pro 17:11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
Pro 17:12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
Pro 17:13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
Pro 17:14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
Pro 17:15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
Pro 17:16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
Pro 17:17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
Pro 17:18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
Pro 17:19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
Pro 17:20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
Pro 17:21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
Pro 17:22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
Pro 17:23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
Pro 17:24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
Pro 17:25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
Pro 17:26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
Pro 17:27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
Pro 17:28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.