Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 16:1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
Pro 16:2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Pro 16:3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Pro 16:4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Pro 16:5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Pro 16:6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Pro 16:7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Pro 16:8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Pro 16:9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Pro 16:10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
Pro 16:11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Pro 16:12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Pro 16:13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Pro 16:14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Pro 16:15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
Pro 16:16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
Pro 16:17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Pro 16:18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Pro 16:19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Pro 16:20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Pro 16:21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Pro 16:22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Pro 16:23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
Pro 16:24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Pro 16:25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Pro 16:26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Pro 16:27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Pro 16:28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Pro 16:29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Pro 16:30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Pro 16:31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Pro 16:32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Pro 16:33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 16 — Additional Translations: