Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 14:1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
Pro 14:2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
Pro 14:3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
Pro 14:4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
Pro 14:5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
Pro 14:6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
Pro 14:7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
Pro 14:8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
Pro 14:9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
Pro 14:10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
Pro 14:11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
Pro 14:12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
Pro 14:13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
Pro 14:14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
Pro 14:15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Pro 14:16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
Pro 14:17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
Pro 14:18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
Pro 14:19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
Pro 14:20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
Pro 14:21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
Pro 14:22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
Pro 14:23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
Pro 14:24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
Pro 14:25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
Pro 14:26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
Pro 14:27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
Pro 14:28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
Pro 14:29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
Pro 14:30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
Pro 14:31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
Pro 14:32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
Pro 14:33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
Pro 14:34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
Pro 14:35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 14 — Additional Translations: