Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 13:1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
Pro 13:2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
Pro 13:3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Pro 13:4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Pro 13:5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Pro 13:6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Pro 13:7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
Pro 13:8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Pro 13:9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Pro 13:10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Pro 13:11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Pro 13:12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Pro 13:13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
Pro 13:14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Pro 13:15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Pro 13:16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Pro 13:17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Pro 13:18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Pro 13:19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Pro 13:20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Pro 13:21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
Pro 13:22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Pro 13:23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Pro 13:24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Pro 13:25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 13 — Additional Translations: