Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 12:1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
Pro 12:2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
Pro 12:3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
Pro 12:4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
Pro 12:5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
Pro 12:6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
Pro 12:7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
Pro 12:8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
Pro 12:9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
Pro 12:10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
Pro 12:11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
Pro 12:12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
Pro 12:13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
Pro 12:14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
Pro 12:15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
Pro 12:16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
Pro 12:17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
Pro 12:18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
Pro 12:19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
Pro 12:20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
Pro 12:21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
Pro 12:22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
Pro 12:23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
Pro 12:24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
Pro 12:25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
Pro 12:26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
Pro 12:27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Pro 12:28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 12 — Additional Translations: