Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 11:1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
Pro 11:2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
Pro 11:3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
Pro 11:4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
Pro 11:5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
Pro 11:6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
Pro 11:7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
Pro 11:8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
Pro 11:9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
Pro 11:10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
Pro 11:11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
Pro 11:12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
Pro 11:13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
Pro 11:14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
Pro 11:15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
Pro 11:16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
Pro 11:17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
Pro 11:18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
Pro 11:19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
Pro 11:20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
Pro 11:21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
Pro 11:22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
Pro 11:23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
Pro 11:24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
Pro 11:25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
Pro 11:26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
Pro 11:27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
Pro 11:28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
Pro 11:29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
Pro 11:30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
Pro 11:31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 11 — Additional Translations: