Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Proverbia (Proverbs) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Pro 10:1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
Pro 10:2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
Pro 10:3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
Pro 10:4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
Pro 10:5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
Pro 10:6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
Pro 10:7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
Pro 10:8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
Pro 10:9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
Pro 10:10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
Pro 10:11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
Pro 10:12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
Pro 10:13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
Pro 10:14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
Pro 10:15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
Pro 10:16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
Pro 10:17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
Pro 10:18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
Pro 10:19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
Pro 10:20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
Pro 10:21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
Pro 10:22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
Pro 10:23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
Pro 10:24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
Pro 10:25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
Pro 10:26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
Pro 10:27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
Pro 10:28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
Pro 10:29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
Pro 10:30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
Pro 10:31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
Pro 10:32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Proverbs Chapter 10 — Additional Translations: