Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 7:1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
Num 7:2obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
Num 7:3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Num 7:4ait autem Dominus ad Mosen
Num 7:5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Num 7:6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Num 7:7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Num 7:8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Num 7:9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
Num 7:10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
Num 7:11dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Num 7:12primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
Num 7:13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
Num 7:15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:16hircumque pro peccato
Num 7:17et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
Num 7:18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
Num 7:19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Num 7:21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:22hircumque pro peccato
Num 7:23et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
Num 7:24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
Num 7:25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:28hircumque pro peccato
Num 7:29et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
Num 7:30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
Num 7:31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:34hircumque pro peccato
Num 7:35et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
Num 7:36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
Num 7:37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:40hircumque pro peccato
Num 7:41et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
Num 7:42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
Num 7:43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
Num 7:45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:46hircumque pro peccato
Num 7:47et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
Num 7:48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
Num 7:49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:52hircumque pro peccato
Num 7:53et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
Num 7:54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
Num 7:55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:58hircumque pro peccato
Num 7:59et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
Num 7:60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Num 7:61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:64hircumque pro peccato
Num 7:65et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Num 7:66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Num 7:67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:70hircumque pro peccato
Num 7:71et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Num 7:72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
Num 7:73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:76hircumque pro peccato
Num 7:77et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
Num 7:78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
Num 7:79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Num 7:80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Num 7:81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Num 7:82hircumque pro peccato
Num 7:83et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
Num 7:84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
Num 7:85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
Num 7:86mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Num 7:87boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Num 7:88hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Num 7:89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 7 — Additional Translations: