Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 6:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 6:2loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
Num 6:3vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
Num 6:4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Num 6:5omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
Num 6:6omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
Num 6:7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Num 6:8omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
Num 6:9sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
Num 6:10in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
Num 6:11facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
Num 6:12et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
Num 6:13ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
Num 6:14et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
Num 6:15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Num 6:16quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Num 6:17arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
Num 6:18tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
Num 6:19et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Num 6:20susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
Num 6:21ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
Num 6:22locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 6:23loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
Num 6:24benedicat tibi Dominus et custodiat te
Num 6:25ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Num 6:26convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Num 6:27invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 6 — Additional Translations: