Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 36:1accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
Num 36:2tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
Num 36:3quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
Num 36:4atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
Num 36:5respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
Num 36:6et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
Num 36:7ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
Num 36:8et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
Num 36:9nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
Num 36:10ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
Num 36:11et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui
Num 36:12de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum
Num 36:13haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 36 — Additional Translations: