Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 35:1haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Num 35:2praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
Num 35:3urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Num 35:4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Num 35:5contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Num 35:6de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Num 35:7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Num 35:8ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
Num 35:9ait Dominus ad Mosen
Num 35:10loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Num 35:11decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Num 35:12in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
Num 35:13de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
Num 35:14tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
Num 35:15tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Num 35:16si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Num 35:17si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Num 35:18si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Num 35:19propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
Num 35:20si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Num 35:21aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Num 35:22quod si fortuito et absque odio
Num 35:23et inimicitiis quicquam horum fecerit
Num 35:24et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
Num 35:25liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
Num 35:26si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
Num 35:27fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Num 35:28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Num 35:29haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Num 35:30homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Num 35:31non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Num 35:32exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Num 35:33ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Num 35:34atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 35 — Additional Translations: