Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 33:1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
Num 33:2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
Num 33:3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
Num 33:4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
Num 33:5castrametati sunt in Soccoth
Num 33:6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
Num 33:7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
Num 33:8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
Num 33:9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
Num 33:10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
Num 33:11castrametati sunt in deserto Sin
Num 33:12unde egressi venerunt in Dephca
Num 33:13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
Num 33:14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
Num 33:15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
Num 33:16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
Num 33:17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
Num 33:18et de Aseroth venerunt in Rethma
Num 33:19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
Num 33:20unde egressi venerunt in Lebna
Num 33:21et de Lebna castrametati sunt in Ressa
Num 33:22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
Num 33:23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
Num 33:24egressi de monte Sepher venerunt in Arada
Num 33:25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
Num 33:26profectique de Maceloth venerunt in Thaath
Num 33:27de Thaath castrametati sunt in Thare
Num 33:28unde egressi fixerunt tentoria in Methca
Num 33:29et de Methca castrametati sunt in Esmona
Num 33:30profectique de Esmona venerunt in Moseroth
Num 33:31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
Num 33:32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
Num 33:33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
Num 33:34et de Hietebatha venerunt in Ebrona
Num 33:35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
Num 33:36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
Num 33:37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
Num 33:38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
Num 33:39cum esset annorum centum viginti trium
Num 33:40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
Num 33:41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
Num 33:42unde egressi venerunt in Phinon
Num 33:43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
Num 33:44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
Num 33:45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
Num 33:46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
Num 33:47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
Num 33:48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
Num 33:49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
Num 33:50ubi locutus est Dominus ad Mosen
Num 33:51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
Num 33:52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
Num 33:53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
Num 33:54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
Num 33:55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
Num 33:56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 33 — Additional Translations: