Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 31:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 31:2ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
Num 31:3statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
Num 31:4mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
Num 31:5dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
Num 31:6quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
Num 31:7cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
Num 31:8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
Num 31:9ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
Num 31:10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
Num 31:11et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
Num 31:12et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
Num 31:13egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
Num 31:14iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
Num 31:15ait cur feminas reservastis
Num 31:16nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
Num 31:17ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
Num 31:18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
Num 31:19et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
Num 31:20et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Num 31:21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
Num 31:22aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
Num 31:23et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
Num 31:24et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
Num 31:25dixitque Dominus ad Mosen
Num 31:26tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
Num 31:27dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
Num 31:28et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
Num 31:29et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
Num 31:30ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
Num 31:31feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
Num 31:32fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
Num 31:33boum septuaginta duo milia
Num 31:34asinorum sexaginta milia et mille
Num 31:35animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
Num 31:36dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
Num 31:37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
Num 31:38et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
Num 31:39de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
Num 31:40de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
Num 31:41tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
Num 31:42ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
Num 31:43de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
Num 31:44et de bubus triginta sex milibus
Num 31:45et de asinis triginta milibus quingentis
Num 31:46et de hominibus sedecim milibus
Num 31:47tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
Num 31:48cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
Num 31:49nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
Num 31:50ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
Num 31:51susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
Num 31:52pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
Num 31:53unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
Num 31:54et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 31 — Additional Translations: