Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 3:1haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
Num 3:2et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Num 3:3haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
Num 3:4mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Num 3:5locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 3:6adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Num 3:7et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
Num 3:8et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Num 3:9dabisque dono Levitas
Num 3:10Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
Num 3:11locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 3:12ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
Num 3:13meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
(cf. Num 1:47–54 )
Num 3:14locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
Num 3:15numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
Num 3:16numeravit Moses ut praeceperat Dominus
Num 3:17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
Num 3:18filii Gerson Lebni et Semei
Num 3:19filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
Num 3:20filii Merari Mooli et Musi
Num 3:21de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
Num 3:22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
Num 3:23hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Num 3:24sub principe Eliasaph filio Lahel
Num 3:25et habebunt excubias in tabernaculo foederis
Num 3:26ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
Num 3:27cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
Num 3:28omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
Num 3:29et castrametabuntur ad meridianam plagam
Num 3:30princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
Num 3:31et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Num 3:32princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
Num 3:33at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
Num 3:34omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
Num 3:35princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
Num 3:36erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
Num 3:37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Num 3:38castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
Num 3:39omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
Num 3:40et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Num 3:41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
Num 3:42recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
Num 3:43et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
Num 3:44locutusque est Dominus ad Mosen
Num 3:45tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
Num 3:46in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
Num 3:47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
Num 3:48dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Num 3:49tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
Num 3:50pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
Num 3:51et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 3 — Additional Translations: