Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 28:1dixit quoque Dominus ad Mosen
Num 28:2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
Num 28:3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Num 28:4unum offeretis mane et alterum ad vesperam
Num 28:5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Num 28:6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Num 28:7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Num 28:8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Num 28:9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
Num 28:10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Num 28:11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
Num 28:12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
Num 28:13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
Num 28:14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Num 28:15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Num 28:16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
Num 28:17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
Num 28:18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Num 28:19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Num 28:20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Num 28:21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
Num 28:22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Num 28:23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
Num 28:24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Num 28:25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Num 28:26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Num 28:27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Num 28:28atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Num 28:29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
Num 28:30qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
Num 28:31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 28 — Additional Translations: