Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 24:1cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
Num 24:2et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
Num 24:3adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
Num 24:4dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
Num 24:5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
Num 24:6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
Num 24:7fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
Num 24:8Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis
Num 24:9accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur
Num 24:10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
Num 24:11revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
Num 24:12respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Num 24:13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Num 24:14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
Num 24:15sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
Num 24:16dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
Num 24:17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
Num 24:18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
Num 24:19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
Num 24:20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
Num 24:21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
Num 24:22et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te
Num 24:23adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus
Num 24:24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
Num 24:25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 24 — Additional Translations: