Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 2:1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Num 2:2singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
Num 2:3ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
Num 2:4et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
Num 2:5iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
Num 2:6et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
Num 2:7in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
Num 2:8omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
Num 2:9universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
Num 2:10in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
Num 2:11et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
Num 2:12iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Num 2:13et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
Num 2:14in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
Num 2:15et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Num 2:16omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Num 2:17levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Num 2:18ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
Num 2:19cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
Num 2:20et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Num 2:21cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
Num 2:22in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Num 2:23et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
Num 2:24omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Num 2:25ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Num 2:26cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
Num 2:27iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Num 2:28cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
Num 2:29de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
Num 2:30cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
Num 2:31omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
Num 2:32hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Num 2:33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
Num 2:34feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 2 — Additional Translations: