Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 17:1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 17:2loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
Num 17:3nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Num 17:4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
Num 17:5quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
Num 17:6locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
Num 17:7quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
Num 17:8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
Num 17:9protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Num 17:10dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
Num 17:11fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
Num 17:12dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
Num 17:13quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 17 — Additional Translations: