Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 15:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 15:2loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
Num 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
Num 15:4offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
Num 15:5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Num 15:6et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
Num 15:7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
Num 15:8quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
Num 15:9dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
Num 15:10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
Num 15:11sic facietis
Num 15:12per singulos boves et arietes et agnos et hedos
Num 15:13tam indigenae quam peregrini
Num 15:14eodem ritu offerent sacrificia
Num 15:15unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
Num 15:16locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 15:17loquere filiis Israhel et dices ad eos
Num 15:18cum veneritis in terram quam dabo vobis
Num 15:19et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
Num 15:20de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
Num 15:21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
Num 15:22quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
Num 15:23et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
Num 15:24oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
Num 15:25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Num 15:26et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Num 15:27quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
Num 15:28et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Num 15:29tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Num 15:30anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
Num 15:31verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Num 15:32factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Num 15:33obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
Num 15:34qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Num 15:35dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
Num 15:36cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
Num 15:37dixit quoque Dominus ad Mosen
Num 15:38loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Num 15:39quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Num 15:40sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Num 15:41ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 15 — Additional Translations: