Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 12:1locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
Num 12:2et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
Num 12:3erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Num 12:4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
Num 12:5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
Num 12:6dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Num 12:7at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
Num 12:8ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
Num 12:9iratusque contra eos abiit
Num 12:10nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
Num 12:11ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
Num 12:12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
Num 12:13clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Num 12:14cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
Num 12:15exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Num 12:16[Vulgate 13:1] profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.