Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 10:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 10:2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Num 10:3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
Num 10:4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
Num 10:5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Num 10:6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Num 10:7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Num 10:8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
Num 10:9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
Num 10:10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Num 10:11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
Num 10:12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
Num 10:13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
Num 10:14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Num 10:15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
Num 10:16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
Num 10:17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Num 10:18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
Num 10:19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Num 10:20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
Num 10:21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Num 10:22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
Num 10:23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Num 10:24et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Num 10:25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Num 10:26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
Num 10:27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
Num 10:28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
Num 10:29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
Num 10:30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Num 10:31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Num 10:32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Num 10:33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Num 10:34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
Num 10:35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Num 10:36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 10 — Additional Translations: