Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Nehemiæ (Nehemiah) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Neh 7:1postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
Neh 7:2praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
Neh 7:3et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
Neh 7:4civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
Neh 7:5dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
Neh 7:6isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
Neh 7:7qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
Neh 7:8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
Neh 7:9filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
Neh 7:10filii Area sescenti quinquaginta duo
Neh 7:11filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
Neh 7:12filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
Neh 7:13filii Zethua octingenti quadraginta quinque
Neh 7:14filii Zacchai septingenti sexaginta
Neh 7:15filii Bennui sescenti quadraginta octo
Neh 7:16filii Bebai sescenti viginti octo
Neh 7:17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
Neh 7:18filii Adonicam sescenti sexaginta septem
Neh 7:19filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
Neh 7:20filii Adin sescenti quinquaginta quinque
Neh 7:21filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
Neh 7:22filii Asem trecenti viginti octo
Neh 7:23filii Besai trecenti viginti quattuor
Neh 7:24filii Areph centum duodecim
Neh 7:25filii Gabaon nonaginta quinque
Neh 7:26viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
Neh 7:27viri Anathoth centum viginti octo
Neh 7:28viri Bethamoth quadraginta duo
Neh 7:29viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
Neh 7:30viri Rama et Geba sescenti viginti unus
Neh 7:31viri Machmas centum viginti duo
Neh 7:32viri Bethel et Hai centum viginti tres
Neh 7:33viri Nebo alterius quinquaginta duo
Neh 7:34viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
Neh 7:35filii Arem trecenti viginti
Neh 7:36filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
Neh 7:37filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
Neh 7:38filii Senaa tria milia nongenti triginta
Neh 7:39sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
Neh 7:40filii Emmer mille quinquaginta duo
Neh 7:41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
Neh 7:42filii Arem mille decem et septem Levitae
Neh 7:43filii Iosue et Cadmihel filiorum
Neh 7:44Oduia septuaginta quattuor cantores
Neh 7:45filii Asaph centum quadraginta octo
Neh 7:46ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
Neh 7:47Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
Neh 7:48filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
Neh 7:49filii Anan filii Geddel filii Gaer
Neh 7:50filii Raaia filii Rasim filii Necoda
Neh 7:51filii Gezem filii Aza filii Fasea
Neh 7:52filii Besai filii Munim filii Nephusim
Neh 7:53filii Becbuc filii Acupha filii Arur
Neh 7:54filii Besloth filii Meida filii Arsa
Neh 7:55filii Bercos filii Sisara filii Thema
Neh 7:56filii Nesia filii Atipha
Neh 7:57filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
Neh 7:58filii Iahala filii Dercon filii Geddel
Neh 7:59filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
Neh 7:60omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
Neh 7:61hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
Neh 7:62filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
Neh 7:63et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
Neh 7:64hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
Neh 7:65dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
Neh 7:66omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
Neh 7:67absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
Neh 7:69cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
Neh 7:70nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
Neh 7:71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
Neh 7:72et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
Neh 7:73habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Nehemiah Chapter 7 — Additional Translations: