Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Michææ (Micah) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Mic 5:1nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
Mic 5:2et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis
Mic 5:3propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
Mic 5:4et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae
Mic 5:5et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines
Mic 5:6et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris
Mic 5:7et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum
Mic 5:8et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat
Mic 5:9exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt
Mic 5:10et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
Mic 5:11[Vulgate 5:11a] et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas
Mic 5:12[Vulgate 5:11b] et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te
Mic 5:13[Vulgate 5:12] et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
Mic 5:14[Vulgate 5:13] et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas
Mic 5:15[Vulgate 5:14] et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Micah Chapter 5 — Additional Translations: