Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 7:1nolite iudicare ut non iudicemini
Mat 7:2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
Mat 7:3quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
Mat 7:4aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
Mat 7:5hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
Mat 7:6nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
Mat 7:7petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Mat 7:8omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Mat 7:9aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
Mat 7:10aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
Mat 7:11si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
Mat 7:12omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
Mat 7:13intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
Mat 7:14quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
Mat 7:15adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
Mat 7:16a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
Mat 7:17sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
Mat 7:18non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
Mat 7:19omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
Mat 7:20igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
Mat 7:21non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
Mat 7:22multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
Mat 7:23et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
Mat 7:24omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
Mat 7:25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
Mat 7:26et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
Mat 7:27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
Mat 7:28et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
Mat 7:29erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 7 — Additional Translations: