Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 3:1in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mat 3:2et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
Mat 3:3hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Mat 3:4ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
Mat 3:5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
Mat 3:6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
Mat 3:7videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
Mat 3:8facite ergo fructum dignum paenitentiae
Mat 3:9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
Mat 3:10iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
Mat 3:11ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Mat 3:12cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
Mat 3:13tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
Mat 3:14Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
Mat 3:15respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
Mat 3:16baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
Mat 3:17et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 3 — Additional Translations: