Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 28:1vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
Mat 28:2et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
Mat 28:3erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
Mat 28:4prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
Mat 28:5respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
Mat 28:6non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
Mat 28:7et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
Mat 28:8et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
Mat 28:9et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
Mat 28:10tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
Mat 28:11quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
Mat 28:12et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
Mat 28:13dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
Mat 28:14et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
Mat 28:15at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
Mat 28:16undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
Mat 28:17et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
Mat 28:18et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
Mat 28:19euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
Mat 28:20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 28 — Additional Translations: