Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 25:1tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
Mat 25:2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
Mat 25:3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
Mat 25:4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Mat 25:5moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
Mat 25:6media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Mat 25:7tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Mat 25:8fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
Mat 25:9responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Mat 25:10dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
Mat 25:11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
Mat 25:12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
Mat 25:13vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
Mat 25:14sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Mat 25:15et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
Mat 25:16abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
Mat 25:17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
Mat 25:18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
Mat 25:19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
Mat 25:20et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
Mat 25:21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
Mat 25:22accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
Mat 25:23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
Mat 25:24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Mat 25:25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
Mat 25:26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
Mat 25:27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
Mat 25:28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Mat 25:29omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
Mat 25:30et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
Mat 25:31cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
Mat 25:32et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
Mat 25:33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
Mat 25:34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
Mat 25:35esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
Mat 25:36nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
Mat 25:37tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
Mat 25:38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
Mat 25:39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
Mat 25:40et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Mat 25:41tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
Mat 25:42esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
Mat 25:43hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
Mat 25:44tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
Mat 25:45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
Mat 25:46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 25 — Additional Translations: