Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 24:1et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
Mat 24:2ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
Mat 24:3sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
Mat 24:4et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
Mat 24:5multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
Mat 24:6audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
Mat 24:7consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
Mat 24:8haec autem omnia initia sunt dolorum
Mat 24:9tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
Mat 24:10et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
Mat 24:11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
Mat 24:12et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
Mat 24:13qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
Mat 24:14et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
Mat 24:15cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
Mat 24:16tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
Mat 24:17et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
Mat 24:18et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
Mat 24:19vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Mat 24:20orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
Mat 24:21erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
Mat 24:22et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
Mat 24:23tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
Mat 24:24surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
Mat 24:25ecce praedixi vobis
Mat 24:26si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
Mat 24:27sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:28ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Mat 24:29statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
Mat 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
Mat 24:31et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
Mat 24:32ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
Mat 24:33ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
Mat 24:34amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
Mat 24:35caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
Mat 24:36de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
Mat 24:37sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
Mat 24:39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:40tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
Mat 24:41duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
Mat 24:42vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
Mat 24:43illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
Mat 24:44ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
Mat 24:45quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
Mat 24:46beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
Mat 24:47amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
Mat 24:48si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
Mat 24:49et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
Mat 24:50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
Mat 24:51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 24 — Additional Translations: