Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 2:1cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
Mat 2:2dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
Mat 2:3audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
Mat 2:4et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
Mat 2:5at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
Mat 2:6et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
Mat 2:7tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
Mat 2:8et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
Mat 2:9qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
Mat 2:10videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
Mat 2:11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
Mat 2:12et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
Mat 2:13qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
Mat 2:14qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
Mat 2:15et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
Mat 2:16tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
Mat 2:17tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
Mat 2:18vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
Mat 2:19defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
Mat 2:20dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
Mat 2:21qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
Mat 2:22audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
Mat 2:23et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 2 — Additional Translations: