Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 15:1tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
Mat 15:2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
Mat 15:3ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
Mat 15:4nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
Mat 15:5vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
Mat 15:6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
Mat 15:7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
Mat 15:8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mat 15:9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
Mat 15:10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
Mat 15:11non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
Mat 15:12tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
Mat 15:13at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
Mat 15:14sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
Mat 15:15respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
Mat 15:16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
Mat 15:17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
Mat 15:18quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
Mat 15:19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
Mat 15:20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
Mat 15:21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
Mat 15:22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
Mat 15:23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
Mat 15:24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
Mat 15:25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
Mat 15:26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mat 15:27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
Mat 15:28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
Mat 15:29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
Mat 15:30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
Mat 15:31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
Mat 15:32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
Mat 15:33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
Mat 15:34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
Mat 15:35et praecepit turbae ut discumberet super terram
Mat 15:36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
Mat 15:37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
Mat 15:38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
Mat 15:39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 15 — Additional Translations: