Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 14:1in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
Mat 14:2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
Mat 14:3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
Mat 14:4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
Mat 14:5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
Mat 14:6die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
Mat 14:7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
Mat 14:8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
Mat 14:9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
Mat 14:10misitque et decollavit Iohannem in carcere
Mat 14:11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
Mat 14:12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
Mat 14:13quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
Mat 14:14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
Mat 14:15vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Mat 14:16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
Mat 14:17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
Mat 14:18qui ait eis adferte illos mihi huc
Mat 14:19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
Mat 14:20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
Mat 14:21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
Mat 14:22et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
Mat 14:23et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
Mat 14:24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
Mat 14:25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
Mat 14:26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
Mat 14:27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
Mat 14:28respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
Mat 14:29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
Mat 14:30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
Mat 14:31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
Mat 14:32et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
Mat 14:33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
Mat 14:34et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
Mat 14:35et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
Mat 14:36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 14 — Additional Translations: