Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 13:1in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
Mat 13:2et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
Mat 13:3et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
Mat 13:4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
Mat 13:5alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
Mat 13:6sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
Mat 13:7alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
Mat 13:8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
Mat 13:9qui habet aures audiendi audiat
Mat 13:10et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
Mat 13:11qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
Mat 13:12qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
Mat 13:13ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
Mat 13:14et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
Mat 13:15incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
Mat 13:16vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
Mat 13:17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
Mat 13:18vos ergo audite parabolam seminantis
Mat 13:19omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
Mat 13:20qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
Mat 13:21non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
Mat 13:22qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
Mat 13:23qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Mat 13:24aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
Mat 13:25cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
Mat 13:26cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
Mat 13:27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
Mat 13:28et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
Mat 13:29et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
Mat 13:30sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
Mat 13:31aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
Mat 13:32quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
Mat 13:33aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
Mat 13:34haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
Mat 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
Mat 13:36tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
Mat 13:37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
Mat 13:38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
Mat 13:39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
Mat 13:40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
Mat 13:41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
Mat 13:42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Mat 13:43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
Mat 13:44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
Mat 13:45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
Mat 13:46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
Mat 13:47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
Mat 13:48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
Mat 13:49sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
Mat 13:50et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Mat 13:51intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
Mat 13:52ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
Mat 13:53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
Mat 13:54et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
Mat 13:55nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
Mat 13:56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
Mat 13:57et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
Mat 13:58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 13 — Additional Translations: