Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 10:1et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Mat 10:2duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Mat 10:3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Mat 10:4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
Mat 10:5hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Mat 10:6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Mat 10:7euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Mat 10:8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Mat 10:9nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Mat 10:10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Mat 10:11in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Mat 10:12intrantes autem in domum salutate eam
Mat 10:13et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Mat 10:14et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Mat 10:15amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Mat 10:16ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Mat 10:17cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Mat 10:18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Mat 10:19cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Mat 10:20non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Mat 10:21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Mat 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Mat 10:23cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Mat 10:24non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Mat 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Mat 10:26ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
Mat 10:27quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Mat 10:28et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Mat 10:29nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Mat 10:30vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Mat 10:31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
(Luk 12:8, 9 )
Mat 10:32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mat 10:33qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mat 10:34nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Mat 10:35veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Mat 10:36et inimici hominis domestici eius
Mat 10:37qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Mat 10:38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Mat 10:39qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Mat 10:40qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Mat 10:41qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Mat 10:42et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 10 — Additional Translations: