Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 8:1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
Mar 8:2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
Mar 8:3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
Mar 8:4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
Mar 8:5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
Mar 8:6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
Mar 8:7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
Mar 8:8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
Mar 8:9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
Mar 8:10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
Mar 8:11et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
Mar 8:12et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
Mar 8:13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
Mar 8:14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
Mar 8:15et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
Mar 8:16et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
Mar 8:17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
Mar 8:18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
Mar 8:19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
Mar 8:20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
Mar 8:21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
Mar 8:22et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
Mar 8:23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
Mar 8:24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
Mar 8:25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
Mar 8:26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
Mar 8:27et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
Mar 8:28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
Mar 8:29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
Mar 8:30et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
Mar 8:31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
Mar 8:32et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
Mar 8:33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
Mar 8:34et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
Mar 8:35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
Mar 8:36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
Mar 8:37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
Mar 8:38qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 8 — Additional Translations: