Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

(Mat 15:1–20 )
Mar 7:1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
Mar 7:2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Mar 7:3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
Mar 7:4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
Mar 7:5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
Mar 7:6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mar 7:7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
Mar 7:8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
Mar 7:9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Mar 7:10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
Mar 7:11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
Mar 7:12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
Mar 7:13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
Mar 7:14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
Mar 7:15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
Mar 7:16si quis habet aures audiendi audiat
Mar 7:17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
Mar 7:18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
Mar 7:19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
Mar 7:20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
Mar 7:21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
Mar 7:22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
Mar 7:23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
(Mat 15:21–28 )
Mar 7:24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
Mar 7:25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
Mar 7:26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
Mar 7:27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mar 7:28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
Mar 7:29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
Mar 7:30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
(Mat 15:29–31 )
Mar 7:31et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
Mar 7:32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
Mar 7:33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
Mar 7:34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
Mar 7:35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
Mar 7:36et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
Mar 7:37et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 7 — Additional Translations: