Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 5:1et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
Mar 5:2et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
Mar 5:3qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
Mar 5:4quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
Mar 5:5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
Mar 5:6videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Mar 5:7et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
Mar 5:8dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
Mar 5:9et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
Mar 5:10et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
Mar 5:11erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
Mar 5:12et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
Mar 5:13et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
Mar 5:14qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
Mar 5:15et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
Mar 5:16et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
Mar 5:17et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
Mar 5:18cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
Mar 5:19et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
Mar 5:20et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
Mar 5:21et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
Mar 5:22et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Mar 5:23et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
Mar 5:24et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
Mar 5:25et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Mar 5:26et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
Mar 5:27cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
Mar 5:28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
Mar 5:29et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
Mar 5:30et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
Mar 5:31et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
Mar 5:32et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
Mar 5:33mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
Mar 5:34ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
Mar 5:35adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Mar 5:36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
Mar 5:37et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
Mar 5:38et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
Mar 5:39et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
Mar 5:40et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
Mar 5:41et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
Mar 5:42et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
Mar 5:43et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 5 — Additional Translations: