Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 16:1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
Mar 16:2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
Mar 16:3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
Mar 16:4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
Mar 16:5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
Mar 16:6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
Mar 16:7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
Mar 16:8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
Mar 16:9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
Mar 16:10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
Mar 16:11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
Mar 16:12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
Mar 16:13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
Mar 16:14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
Mar 16:15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
Mar 16:16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
Mar 16:17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
Mar 16:18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
Mar 16:19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
Mar 16:20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 16 — Additional Translations: