Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 15:1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
Mar 15:2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
Mar 15:3et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Mar 15:4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
Mar 15:5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
Mar 15:6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
Mar 15:7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
Mar 15:8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
Mar 15:9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
Mar 15:10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
Mar 15:11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
Mar 15:12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
Mar 15:13at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Mar 15:14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
Mar 15:15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
Mar 15:16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
Mar 15:17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
Mar 15:18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
Mar 15:19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
Mar 15:20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
Mar 15:21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
Mar 15:22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
Mar 15:23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
Mar 15:24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
Mar 15:25erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
Mar 15:26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
Mar 15:27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
Mar 15:28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
Mar 15:29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
Mar 15:30salvum fac temet ipsum descendens de cruce
Mar 15:31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Mar 15:32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
Mar 15:33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
Mar 15:34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Mar 15:35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
Mar 15:36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Mar 15:37Iesus autem emissa voce magna exspiravit
Mar 15:38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
Mar 15:39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
Mar 15:40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
Mar 15:41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
Mar 15:42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
Mar 15:43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Mar 15:44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
Mar 15:45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Mar 15:46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Mar 15:47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 15 — Additional Translations: