Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 14:1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
Mar 14:2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
Mar 14:3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
Mar 14:4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
Mar 14:5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Mar 14:6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
Mar 14:7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
Mar 14:8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
Mar 14:9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
Mar 14:10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
Mar 14:11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
Mar 14:12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
Mar 14:13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
Mar 14:14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
Mar 14:15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
Mar 14:16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
Mar 14:17vespere autem facto venit cum duodecim
Mar 14:18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
Mar 14:19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
Mar 14:20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
Mar 14:21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
Mar 14:22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
Mar 14:23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
Mar 14:24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
Mar 14:25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
Mar 14:26et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
Mar 14:27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
Mar 14:28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Mar 14:29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
Mar 14:30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
Mar 14:31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
Mar 14:32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
Mar 14:33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
Mar 14:34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
Mar 14:35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
Mar 14:36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
Mar 14:37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
Mar 14:38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
Mar 14:39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
Mar 14:40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
Mar 14:41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
Mar 14:42surgite eamus ecce qui me tradit prope est
Mar 14:43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
Mar 14:44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
Mar 14:45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
Mar 14:46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
Mar 14:47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
Mar 14:48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
Mar 14:49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
Mar 14:50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
Mar 14:51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
Mar 14:52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
Mar 14:53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
Mar 14:54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
Mar 14:55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
Mar 14:56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
Mar 14:57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
Mar 14:58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
Mar 14:59et non erat conveniens testimonium illorum
Mar 14:60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
Mar 14:61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Mar 14:62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
Mar 14:63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
Mar 14:64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
Mar 14:65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
Mar 14:66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
Mar 14:67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
Mar 14:68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
Mar 14:69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
Mar 14:70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
Mar 14:71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
Mar 14:72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 14 — Additional Translations: