Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 13:1et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
Mar 13:2et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Mar 13:3et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
Mar 13:4dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
Mar 13:5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
Mar 13:6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
Mar 13:7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
Mar 13:8exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
Mar 13:9videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
Mar 13:10et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
Mar 13:11et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
Mar 13:12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
Mar 13:13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
Mar 13:14cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
Mar 13:15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
Mar 13:16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
Mar 13:17vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Mar 13:18orate vero ut hieme non fiant
Mar 13:19erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
Mar 13:20et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
Mar 13:21et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
Mar 13:22exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
Mar 13:23vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
Mar 13:24sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
Mar 13:25et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
Mar 13:26et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
Mar 13:27et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
Mar 13:28a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
Mar 13:29sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
Mar 13:30amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
Mar 13:31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
Mar 13:32de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
Mar 13:33videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
Mar 13:34sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
Mar 13:35vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
Mar 13:36ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
Mar 13:37quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 13 — Additional Translations: